SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумКалендарьЧаВоПоискРегистрацияПользователиГруппыВход

Поделиться | 
 

 GRUST' GRUSTNYJ GRUSTIT' Latine

Предыдущая тема Следующая тема Перейти вниз 
АвторСообщение
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: GRUST' GRUSTNYJ GRUSTIT' Latine   Сб Янв 20, 2007 4:18 am

Non modo res manu factae et rei publicae institutiones non paruo nobis Latine scribentibus interdum obstaculo sunt; fit ut animi motus aut perturbationes, quae uernacula lingua facillime exprimere consueuimus, Latine minus usitari uidentur, immo prorsus deesse.

in quibusdam lexicis, si consuluerimus, inueniemus uerbi gr. "tristis", "maestus", uerba "maereo" et "doleo", nomina substantiua "maeror" et "maestitia", fortasse "dolor". non solent tamen loci indicari quibus talia legantur. itaque quaestio mea sociis proposita haec est: potestne quis licet unum talem scriptorum locum nobis ostendere, ubi sine dubio de eodem animi affectu agatur qui Rutenice GRUST' aliisque eiusdem basis uocabulis significatur: qui multo tranquillior est quam SKORB' uerbi gr. potestque quodammodo pro bona quadam uel iucunda animi affectione haberi.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: GRUST' GRUSTNYJ GRUSTIT' Latine   Чт Мар 15, 2007 1:40 pm

Cum non uideam quemquam de hac re sententiam suam proferri, ipse audere coactus sum:

GRUSTNYJ sine dubio auditur adiectiuis
(a) tristiculus ~a ~um Cic. diu. I 103 (atque ego exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad uesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parua, osculans animum aduertit tristiculam. ‘quid est’, inquit, ‘mea Tertia? quid tristis es?’ ‘mi pater’, inquit, ‘Persa periit.’ tum ille artius puellam conplexus: ‘accipio’, inquit, ‘mea filia, omen.’ erat autem mortuus catellus eo nomine); Fronto;

(2) subtristis ~e Cypr.; Hier. (compar. ~ior); Amm.; Ter. Andr. 447 (dum licitumst ei dumque aetas tulit, / amauit; tum id clam: cauit ne umquam infamiae / ea res sibi esset, ut uirum fortem decet. / nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit. / - subtristi’ uisus est esse aliquantum mihi. / - nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi);

quibus fortasse adiciendum est
(3) submaestus ~ ~um Amm. XV 8, 11;

tamen, ut ex loco Ciceronis laudato patet, nonnumquam simplex
(4) tristis ~e
sufficit.

GRUSTNYJ GOLOS fortasse
uox flebilis (f.) Cic. de or. III 217 (aliud...uocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens: "ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser / mandarem natos" et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti: "segregare abs te ausu's" et "ecquis hoc animaduortet? uincite" et Atreus fere totus. aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, f-i uoce: "quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi? / domum paternamne? anne ad Peliae filias?")

GRUSTNYJ DEN' fortasse
tristissimus dies (m.) Cic. Pis. 33 (atque ut tuum laetissimum diem cum t-issimo meo conferam, utrum tandem bono uiro et sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui ciues salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti euenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam uiam et perpetuam esse uellent? mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaeuis fuga quam ulla prouincia esset optatior)

PREDAVAT'S'A GRUSTI
angoribus se dedere Cic. off. II 2 (cum...dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendae rei publicae summos uiros amisissem, nec me a-ibus dedidi, quibus essem confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto uoluptatibus)
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
 
GRUST' GRUSTNYJ GRUSTIT' Latine
Предыдущая тема Следующая тема Вернуться к началу 
Страница 1 из 1

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: