SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумКалендарьЧаВоПоискРегистрацияПользователиГруппыВход

Поделиться | 
 

 NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST

Перейти вниз 
АвторСообщение
Timotheus



Количество сообщений : 19
Localisation : Miackin.timof@.yandex.ru
Дата регистрации : 2010-05-06

СообщениеТема: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   Пн Фев 11, 2013 4:42 am

Salutem vobis dico, collegae carissimi (si vero eae eive iam ulli sunt, qui Latine scientes se praesentent). Iam liber Latine a me conscriptus est, qui "Per Coloniam Agrippinam ad Lesbum: Sapphus fide dignae occursus" inscribitur. Itaque:
Timotheus Myakin. Per Coloniam Agrippinam ad Lesbum: Sapphus fide dignae occursus. Новосибирск: Холмо, 2012. 172 p.
Brevi tempore spero vos illum in bibliothecis Moscoviensibus Petropolitanisve conspecturas conspecturosve esse.
Puto doleoque quidem neminem me excluso in Ruthenia (si hoc nomine Scatebrani uti possim) nostra Latine scire omnino. Scriptor Latinus (veluti poeta) ultimus fui. Nam eae eive, qui "philologi classici " nomine vacuo solum appellantur re vera homines docti non fiunt, sed mercatores viles, qui officio longo sibi apud "collegiam officialium" pro pane suo servili laborant . Aut erro et vehementer erro??? clown clown Puto autem minime errare. Si vero (quod nusquam puto factum iri, nam Moscovitae Petropolitanive nostri Latine Graeceve nesciunt) velitis aliquod de hoc dicere - quaeso
http://vk.com/groups#/topic-5277192_27403534


Последний раз редактировалось: Timotheus (Пт Фев 22, 2013 5:14 am), всего редактировалось 2 раз(а)
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Гость
Гость



СообщениеТема: Re: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   Вс Фев 17, 2013 5:29 pm

Дык вы бы по-русски дублировали, Чемпiонъ Тимотеусъ, а то ведь не въедем все равно ни в величие вашего превосходства, ни в нашу рабскую подлость, раз Latine нефига nescimus. Amen.
Вернуться к началу Перейти вниз
Timotheus



Количество сообщений : 19
Localisation : Miackin.timof@.yandex.ru
Дата регистрации : 2010-05-06

СообщениеТема: Re: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   Вс Фев 17, 2013 7:29 pm

Гость пишет:
Дык вы бы по-русски дублировали, Чемпiонъ Тимотеусъ, а то ведь не въедем все равно ни в величие вашего превосходства, ни в нашу рабскую подлость, раз Latine нефига nescimus. Amen.
An vero collegas nullos in Ruthenia mea (si nomine Scatebranico uti sciam) habeam? Quaeso - Latine dicite, si dicere scribere inscribereve aliquid vultis. Laureatum quoddam modo virum me minime existimo, sed puto me scriptorem solum ultimum miserrimum, qui Latine Graeceve conscribere aliquo modo sciat, etsi a factione docta Petropolitanorum Moscovitanorum spretus sit. Haec res et a collegis Europae viventibus testata est: http://www.ingentaconnect.com/content/fsv/hermes/2012/00000140/00000004/art00001
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Гость
Гость



СообщениеТема: Re: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   Пн Фев 18, 2013 3:43 pm

Поздравляем с выходом книги и статьи в Гермесе.
Вернуться к началу Перейти вниз
Timotheus



Количество сообщений : 19
Localisation : Miackin.timof@.yandex.ru
Дата регистрации : 2010-05-06

СообщениеТема: Re: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   Чт Мар 14, 2013 11:25 am

TIMOTHEUS MYAKIN
PER COLONIAM AGRIPPINAM AD LESBUM: SAPPHUS FIDE DIGNAE OCCURSUS

Nataliae uxori meae
PRAEFATIO

Facturusne operae pretium sim, si hunc librum Latine conscriptum vobis, feminae virique doctissimi ac libertatis amantes, praesentaverim, nec satis scio, sed quo modo alio ex angustiis miseriisque meis me expediam nescio certissime. Nam evenit Deo volente ut liber Sapphicus noster, qui abhinc octo annos in Petropoli editus erat, iam autumno eiusdem anni exoleret, postquam M. GRONEWALDI et R. DANIELI viribus fragmenta Sapphica nova, per explicationem comparatam duorum Graecarum papyrorum patefacta, publicata sunt (P. Coel. 21351, fr. 2 et P. Oxy. XV, 1787, fr. 1–2) [1]
Cognitio attenta operorum doctorum studiumque copiae verborum per fragmenta reperta non solum facultatem dederunt magnopere diligentius me versari in conclusionibus, quae sunt superiori libro, sed etiam proxime accedere ad Sapphum Lesbiacam et fide dignam intellegendam liberandamque permultis posterioribus depravationibus, quas Athenis antiquis quondam factas esse recte D. YATROMANOLAKIS nobis demonstravit (YATROMANOLAKIS, 2007). Hic liber noster eis coeptis novis optime successit ea ratione explorandi habita, quae interdum ‘new optics’ dicitur. Ea ratio explorandi iam per operam meam pridem accomodata, nunc autem multo diligentius a me tenetur uberioreque materia. Eo modo videor multa nova observata expertaque ad aerarium quoddam (si hoc verbo uti possim) virorum doctorum addere scivisse. Quae res Sapphicae omnes denuo in libro novo a me nunc expertae potestatem dant dicere: arcana occultaque Sapphus aperta sunt. Ea aperta sunt sane tanto modo quidem, quanto possunt aperta occulta arcanaque eius poetricis (sacerdotisque , ut inferius demonstrabitur) omnino fieri, cuius opera maiore ex parte perita sunt ea autem parte, quae ad nos servata depravata perverseque multos annos interpretabantur, ut illis temporibus in Athenis olim recepta erant. Collationem novam, quam nobis studium inscriptionum antiquarum Graecarum praebet, aditum dedit, mihi videtur, ut viam veram rectamque muniamus hic ad veritatem.

Sed me miserum ! Neminem virum Scythiae meae invenire potui doctum, qui se hominem aliquo modo certiorem de quaestionibus supra dictis mihi praesentans

aut aliquid memorari dignum diceret aut dictis suis contrariis ac mecum dissentientibus argumenta aliqua afferre sciret aut generatim posset intellegere, quid mihi vellem. Feminam virumve linguae Graecae Latinaeve peritum quaerebam, sed non repperi. Sed plures ei, qui « philologi classici » rerumque antiquarum peritissimi
nomine solum nominantur (o illam factionem “academicorum sovieticorum” !), non solum concertationem mei suique doctam aliquam, sed etiam nomen ipsum “amoris Sapphici” fugientes, magna cum vi libellis librisve meis edidendis restituerunt et resistunt. Cui factioni “academicorum” vir unus, NIKOLAUS KASANSKIY nomine, praefuit, qui concertationem sententiarum doctarum aliquam spernens nullaque argumenta contra opiniones meas omnino afferens, contra me ipsum libellos librosque meos iam duodecim annos acerrime pugnat. Sed quo me vertam? Quid agam? Quid clamem aut querar? Exsul in patria mea sum. Etiam ipsa pecunia necessaria mihi deest maxime…

Gratias autem maximas referre collegis meis Scythiae
tam rarissimis pro quibusdam illo modo propero dictis, quae diligenter a me nunc examinata sunt. Qua re liber hic meus examinationibus variis expolitus bene expensus se praebet.

Conscius mihi sum magni momenti esse consectaria, quae hic liber continet. Quomodo collegas suos, et omnes, qui philologiae classicae student, voco, uti deliberationem abundantem omnium rerum circumspectarum sibi accipiant.

Gratias collegae meo caro discipuloque Vyatscheslavo Telminovo (Novosibirsk) ago pro litteris monumentisque in tempore mihi datis. Gratias ago amicis meis carissimis Ulyanae Panovae (Seattle) et Januae Bekker (Munich) pro litteris monumentisque admissis.

Timotheus Myakin,

Novosibirsk, 2012

________________________________________
[1] Vide (MYAKIN, 2004). Cf. (GRONEWALD W.-DANIEL R. 2004). Cf. monumenta litterarum indicemque inferius p. 161



Feminae virique docti, plene accipere hunc librum meum Latinum totum (paginae computatriciae inferius indicatae adiunctum) hinc sciant http://vk.com/id5337791#/topic-5277192_27403534
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Спонсируемый контент




СообщениеТема: Re: NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST   

Вернуться к началу Перейти вниз
 
NB!!!LIBER DE SAPPHU NOVUS LATINUS, QUI RUTHENIAE EDITUS EST
Вернуться к началу 
Страница 1 из 1
 Похожие темы
-
» Liber Azerate - Книга Ярящегося Хаоса
» Енохианский алфавит и енохианский язык
» Самопосвящение
» Warrax - Восприятие людьми Хаоса на примере Warhammer 40,000
» Магия хаоса (система обучения LIBER KKK)

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: