SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумКалендарьЧаВоПоискРегистрацияПользователиГруппыВход

Поделиться | 
 

 Carmina latina a Timotheo Palea composita

Предыдущая тема Следующая тема Перейти вниз 
АвторСообщение
Timotheus



Количество сообщений : 19
Localisation : Miackin.timof@.yandex.ru
Дата регистрации : 2010-05-06

СообщениеТема: Carmina latina a Timotheo Palea composita   Чт Май 06, 2010 8:45 am

Salutem dico plurimam omnibus collegis, qui linguae Latinae studeant atque faveant in Academia Moscoviana. Nunc equidem vir, Scythia silvestri natus, minime eruditus, ab urso silvestri credo nihil aliqua re differens praeter sciendum paululum Latine, ausus sum versus suos AD MMVIII Latine compositos hic publicare. Puto necesse fore nos in studiis nostris Latinae linguae provehendis perseverare et ideo maximam operam dabo ut artem meam Latine scribendi componendique perfectam reddam, si quis vir bonus (veluti ille Scatebranus doctissimus clarissimusque) aliquod consilium bonum de arte poetica Latina impertiatur mihi. Singillatim arti poeticae Romanae non studebam, qua re in metris antiquis, quibus usus sum, quantitas syllabarum a me saepe non servatur. Sed quis sciat hanc rem servare si enim sensus poeticus noster sermone Ruthenico expolitus non possit etiam temptare caelestia ea sacra! Ego quidem nunc magis Sapphonis carminibus tractandis studeo, nam novo fragmento reperto documenta novissima habeo Sapphonem illam sacerdotem fuisse Arthemidis Aethiopiae. Et carmina (quae hic sequentur) iam dudum composita minimeque expolita solum id properant demonstrare quam gravissimam durissimamque vitam agant ursi quidam non illiterati Sapphonis vitae religioni arti poeticaeque studentes mirum in modum.
Nunc autem audite carmina, quae cantet vobis Musa Latina et barbara nova, Musa silvarum geluumque.

Itaque - CARMINA SCYTHIAE SILVESTRIS
(composuit Timotheus Palea - idem qui et Timotheus Myakin (Тимофей Мякин)

AD DEUM SIVE PRECES OVIDII SENECIS (syllabice, in systhemate Alcaico)

Deo non laudem, non coronam precor
Totius mundi, qua non est gravius,
Nec aura, nec argenta mei
Usui prosunt esseve possunt,

Unam rem solam dona mihi, Deus,
Quae mundo toto sit mihi carior,-
Propinquamv(e) animam mihi da,
Ne solus sitiam tantummodo!

Participari sim labores meos
Nactus cum corde suo verissimo -
Bibam velut e fonte vivo
Splendidiore Bandusiaque...

Rex solus, fessus exilio meae
Terrae, quam nemo possit aspicere,
Per solitudinem, cui vox
Latina sonita non est unquam,

Vel equo vehor, vel baculo nitor,
Deserta via stat nive candida,
Sed pulso cytharam carmenque
Meum perceptum non ulli canto.

Quis scit, qua velit fata concludere
Deus, qua hora nobis donaverit
Jus suum? Gratiam vel ago,
Quod cecinique quae tibi cano.

AD DEUM
(syllabice, in systhemate Archilochio primo)

"Laudabunt alii..." Hor., I, 7

Narrabunt alii felicem Venerem suam
Esse maritam focumque flagrare,
Conjugumqu(e) amores certare de pietate,
Quorum mi nihil fuit unquam.

Nescio quove Dei quandoque fieri possit,
Destiti de quo, dulcedine captus
Veneris obliquae, qua nil sit dulcius mihi.
Sic orant te nostra peccata:

Mi fac ut ignoscas ac spiritum tui reddas
Mihi, Deus, nunc jam desunt vires,
Veneris obliquae quo possim vel oblivisci
Sui domi viaeque fulgentis

In luna niveae, fenestra velut lucerna
Sui flagrabat ubi per noctem
Et manu tenera movit violacea vela
Lara, quae cor eruerat mihi.

Feminae Venus est semper volubilior laro,
Fertur celer qui per nubila caeli -
Ventillantequ(e) aura flabuntur feminae verba
Velut vento flavescunt autumno

Veris folia quae prosunt fallaciae fota
Sole deae, sed exciderit sors -
Ossa matris meae bibent jam lacrimas omnes
Accepto sibi cinere mei...

AD DEUM ( in disticho elegico)

Da mihi mortem Deus quolibet modo voceris
Solum (e)st quod mihi des - da mihi mortem Deus,
Cui nihil adest eum jam nemo delectat
Vivere cor non vult, cui nihil adest.
Quid mihi mors feret, si vita nescit referre?
Morsne vita fiat - omnia sustineam!
Mortem ni mihi des, hanc vitam mihi relinquas:
Certe scio, Deus, nobis jam mortuis
Rerum nostrum quae si res sit una relicta
Non vane tum vitam vixi praeteritam!
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
 
Carmina latina a Timotheo Palea composita
Предыдущая тема Следующая тема Вернуться к началу 
Страница 1 из 1

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: