SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумКалендарьЧаВоПоискРегистрацияПользователиГруппыВход

Поделиться | 
 

 CERTAMEN IVLIANVM

Предыдущая тема Следующая тема Перейти вниз 
АвторСообщение
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: CERTAMEN IVLIANVM   Чт Ноя 15, 2007 12:06 pm

От:

<orazioantonio.bologna@fastwebnet.it>

Кому: "Alexei Solopov" <scatebr@mail.ru>

Дата: 30 Окт 2007 15:01:44

Тема: CERTAMEN IVLIANVM


Horatius tibi, linguae Latinae cultori, s. p. d.


Diuturnum silentium longo post tempore, tua fisus comitate atque benignitate, praeclarum ob inceptum, quo nullum linguae litterarumque Latinarum cultoribus nec potius nec praestantius, nunc demum rumpere ualet ac iuuat. Ideo habe me excusatum, si aliquod temporis spatium tibi auferre audeo.

Cum autem nonnullis e documentis compertum habeam te linguae Latinae non captum sed uoratum amore, imo ex corde oro atque obsecro, ut hoc Certaminis Iuliani praeconium, quod possis et liceat, in discipulis, in amicis, in Romanorum sermonis cultoribus longe lateque uulges ac diffundas. Quo perfecto, non ipse sed tantus linguae cultus tantumque Certamen tibi gratum est et maximas plurimasque agit gratias.

Nam Certamen Iulianum, uti profecto scis, unum in uniuerso terrarum orbe, quod sciam, callidis tantum gymnasioroum lyceorumque discipulis dicatum exstat. Quod uero linguae Latinae cultum prouehit, studium alit, amorem fouet. Ideo, rerum dulcissime, te oro, ut discipulos tuos, qui Latine scribere calleant, idoneis horteris uerbis, ut Certaminis petitores intersint. Quo perfecto, secundi discipulorum euentus uel laudi uel honori uel superbiae tibi iure meritoque sunt. Ideo spero fore, ut te quoque cum discipulis tuis uictoribus apud Lyceum Romanum Id. Mart. A. MMVIII uideam et amplectar.

Cura interea ut quam plurimum ualeas.

Romae a. d. III Kal. Nov. a. MMVII

LYCEVM - GYMNASIVM PVBLICVM ROMANVM

“C. GIVLIO CESARE”

CERTAMEN IVLIANVM

Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae cultoribus, I V Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVIII apud Lyceum Romanum “Giulio Cesare” celebrabitur.

Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine agat.

Omnibus tamen haec obseruentur praecepta:

- scripta, quae prosa oratione exarantur, summum DCC uerba, minimum CCCL complectantur;

- poetarum fetus ne minus XX uersibus constet neque numerum XXX uersuum excedat;

- petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria uel computatro exarata, pridie Kalendas Februarias anno MMVIII mittenda curet;

- petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super inuolucrum, in quo scidula nomen et cognomen nec non domicilium lyceique titulum exhibens claudetur, grandibus litteris exarabit;

- petitor denique curet, ne nomen super inuolucrum exterius exaret. Id si faciat, excludetur.

Victoribus haec praemia tribuentur:

- qui inter omnes superior discesserit, diplomate et quingentis eurinummis honestabitur;

- qui uictori proximo euaserit, diplomate et quadringentis eurinummis decorabitur;

- qui tertio praemio dignus existimatus erit, diplomate et trecentis eurinummis ornabitur;

- qui publica laude digni fuerint, diplomatibus tantum donabuntur.

Vnusquisque petitor, si uoluerit, siue soluta siue astricta oratione in idem certamen descendere poterit, dummodo unum tantum opusculum in utraque exibeat. Scripta praemiis et publica laude ornata edentur; nullo praemio decorata, non reddentur.

Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor, suis impensis, mittenda curabit:
Certamen Iulianum, Liceo “Giulio Cesare”

Corso Trieste n° 48 – I 00198 ROMA- Tel 06.8416353-

Fax 06.85. 355339

=http://www.liceogiuliocesare.it/
www.liceogiuliocesare.it
e-mail: liceogiuliocesare@tin.it
PRAESES AC MODERATRIX

Carola Sbrana


Последний раз редактировалось: (Сб Ноя 17, 2007 11:04 am), всего редактировалось 1 раз(а)
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
admirator



Количество сообщений : 11
Дата регистрации : 2006-12-22

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Пт Ноя 16, 2007 8:31 am

Сорри, но это нечитабельно. :-/
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
miram



Количество сообщений : 40
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Пт Ноя 16, 2007 5:11 pm

Читабельно, просто не надо обращать внимания на конъектуры в квадратных скобках.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
admirator



Количество сообщений : 11
Дата регистрации : 2006-12-22

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Сб Ноя 17, 2007 1:40 pm

Gratias maximas Scatebrano ago! ^_^
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
AENIGMATVS
administrator
administrator
avatar

Количество сообщений : 352
Localisation : top secret
Rank : homo discens
Дата регистрации : 2006-10-21

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Чт Ноя 22, 2007 4:37 pm

adcepisti epistolam de certamine hoc...
si mihi di fauent, carmen conponere conabor.

quis cupiat certamini ineteresse?

_________________
pig
Шифр Цезаря со случайным ключом является чистым, и выбор частного ключа не влияет на апостериорные вероятности.

злой админ
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Junia
почётный флудер
почётный флудер


Количество сообщений : 284
Дата регистрации : 2006-12-18

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Пт Ноя 23, 2007 4:27 pm

Moderatrix = moderator Anglice? :-)))))
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Ср Ноя 28, 2007 8:26 am

Animum aduertite tamen quaeso hoc certamen "callidis lyceorum gymnsiorumque discipulis dicatum esse", i. e. litterariorum ludorum (uolgo "sredniaja schkola"), Academiarum uero alumnis non uideri patere.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   Ср Ноя 28, 2007 8:28 am

Ceterum fortasse, si placet, potest, quicumque uelit, ad eundem Horatium Antonium Bologna scribere et interrogare praecisius, num Academiarum alumni nominatim excipiantur.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
Спонсируемый контент




СообщениеТема: Re: CERTAMEN IVLIANVM   

Вернуться к началу Перейти вниз
 
CERTAMEN IVLIANVM
Предыдущая тема Следующая тема Вернуться к началу 
Страница 1 из 1

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: