SEPTIMONTIVM

Форум по классической филологии.
 
ФорумКалендарьЧаВоПоискРегистрацияПользователиГруппыВход

Поделиться | 
 

 FOTOAPPARAT Latine

Перейти вниз 
АвторСообщение
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: FOTOAPPARAT Latine   Чт Апр 05, 2007 11:51 am

Ex omnibus recentissimae aetatis inuentis hoc nobis grammaticis uel utilissimum uidetur, quippe cuius ope tam multa bona nobisque necessaria proueniunt. tamen deficiente uocabulo coguntur collegae nostri sesquipedalibus et minus perspicuis locutionibus uelut "imago lucis ope confecta" uti.
notandum est FOTOGRAFIJA utique "photographema" esse (ut apud Graecos qui nunc sunt);
"photographiam" uero esse artem; "photographus" solet esse homo qui imagines ope organi huius excipit.
sed quid cum organo ipso?
solet poni "machina photographica" - hoc nimis longum; accedit, quod "machina" est res quae a duobus aut pluribus tantum moueri potest (uide Vitruuium, qui ideo opponit "machinas" "organis").
itaque sunt a quibus "machinula photographica" ponatur, sed haec iunctura paene eadem, atque illa, uitia ante se ferre uidetur.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
AENIGMATVS
administrator
administrator
avatar

Количество сообщений : 352
Localisation : top secret
Rank : homo discens
Дата регистрации : 2006-10-21

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Чт Апр 05, 2007 12:13 pm

"lucimachinula", fortasse?

_________________
pig
Шифр Цезаря со случайным ключом является чистым, и выбор частного ключа не влияет на апостериорные вероятности.

злой админ
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Metricus

avatar

Количество сообщений : 14
Дата регистрации : 2006-12-02

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Вт Апр 17, 2007 1:10 pm

Machinam illam imagines ad spectandum facientem nonne specietrum vocemus?
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Ср Апр 18, 2007 8:30 am

LVCIMACHINVLA primo, ita formata est, ut nullum aliud uocabulum antiquum; secundum, est uox hybrida (utpote machina ex Graeco est); tertio, maxime ambigitur, utrum sit machinula (de qua re uide supra).

SPECIETRVM: -TRVM terminatio ad uerba addi solet (ut "aratrum"); "species -ei" uero est substantiuum. praeterea exitu hoc in -trum nulla fere noua uocabula tempore aureae Latinitatis fingebantur.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
Fabricius_
genius loci
avatar

Количество сообщений : 310
Дата регистрации : 2006-11-10

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Ср Апр 18, 2007 1:42 pm

recte Scatebranus, sed si aureae Latinitatis leges servaverimus omnia fere novissima eicienda sint. sed fiat specietrum potius instrumentum spectandi — non autem id quo species factae sunt. qui sensus in lingua Latina finitionibus reddi non potest. tamen species vel melius spectrum non male pro imagine per hoc ‘photoapparat’ facta dici videtur. deinde si verbum spectrare quasi spectra facere excogitemus, etiam spectratrum sequatur. cat
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Ср Сен 05, 2007 11:32 am

Interim, dum non suppetere uidetur proprium uocabulum, exscripsi quibus nouatis Orestes Badellino in lexico suo Italo-Latino (a. 1961) uti suadeat:
(1) capsula photographica (f.) (in uoce "camera 5.");
(2) machina photographica (f.) (in appendice, in uoce "fotografico");
(3) machina imaginibus photographice excipiendis (f.) (in appendice ibid., i. e. in uoce "fotografico").
apud Luciano et Traina deesse prorsus uidetur.
notandum est Graecos qui nunc sunt uti uocabulo "photomechane ~es, f." ad hanc rem designandam.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
inscius



Количество сообщений : 45
Дата регистрации : 2007-06-28

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Ср Сен 05, 2007 3:46 pm

Vide:
in pagina PROIECTIO IMAGINUM DIAPOSITIVARUM
- Instrumentum, i photographicum, i, n = photomachina, ae, f : l'appareil-photo
in GLOSSARIO ANGLICO-LATINO a Gualterio Redmond
camera : machin(ul)a photographica, photomAchina
Etiam dici potest:
machina photographica (Lexicon Recentioris Latinitatis);
instrumentum photographicum (Carolus Egger Sermo latinus hodiernus 1986; Sigrides Albert, Cottidie Latine loquamur, 1987);
machina photographica (Levine, Latin Dictionary, 1967);
machinula photographica (Carolus Egger Diurnarius latinus 1980; Latinitas);
instrumentum photographicum (Eichenseer);
photomachina (Helfer Ch., Lexicon Auxiliare. 1985; Eichenseer).
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Scatebranus
spectator


Количество сообщений : 121
Localisation : Moscouia
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Чт Сен 06, 2007 9:46 am

"instrumentum" apud Romanos paene idem significauit quod nostrum DOKUMENT, perraro potest pro INSTRUMENT poni, nam hoc dicitur aut "organum" aut "ferramentum".
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль http://www.philol.msu.ru/rus/kaf/classic/scatebr.html
miram



Количество сообщений : 40
Дата регистрации : 2006-10-23

СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   Пт Сен 07, 2007 12:33 pm

Scatebranus пишет:
nam hoc dicitur aut "organum" aut "ferramentum".

Planeta Ferramentum. Aqua caret. Vegetatione caret. Metallis utilibus caret. Inhabitata ab automatis.
Вернуться к началу Перейти вниз
Посмотреть профиль
Спонсируемый контент




СообщениеТема: Re: FOTOAPPARAT Latine   

Вернуться к началу Перейти вниз
 
FOTOAPPARAT Latine
Вернуться к началу 
Страница 1 из 1

Права доступа к этому форуму:Вы не можете отвечать на сообщения
SEPTIMONTIVM :: incorruptus sermo-
Перейти: